Diei luce

From Liber Hymnarius

Jump to: navigation, search

Diei luce reddita (saec. VII-VIII)

Meter: 8.8.8.8

Melody: e c d f ef g f e

Latinam

Diei luce reddita,

laetis gratisque vocibus

Dei canamus gloriam,

Christi fatentes gratiam,


Per quem creator omnium

diem noctemque condidit,

aeterna lege sanciens

ut semper succedant sibi.


Tu vera lux fidelium,

quem lex veterna non tenet,

noctis nec ortu succidens,

aeterno fulgens lumine.


Praesta, Pater ingenite,

totum ducamus iugiter

Christo placentes hunc diem

Sancto repleti Spiritu. Amen.

English



















Personal tools
Namespaces
Variants
Actions
Navigation
Toolbox