Iesu, salvator

From Liber Hymnarius

Jump to: navigation, search

Iesu, salvator saeculi (Saec. X)

Meter: 8.8.8.8

Latinam

Iesu, salvator saeculi,

redemptis ope subveni,

et, pia Dei genetrix,

salutem posce miseris.


Coetus omnes angelici,

patriarcharum cunei

ac prophetarum merita

nobis precentur veniam.


Baptista tui praevius

et claviger aethereus

cum ceteris apostolis

nos solvant nexu criminis.


Chorus sacratus martyrum,

sacerdotum confessio

et virginalis castitas

nos a peccatis abluant.


Monachorum suffragia

omnesque cives caelici

annuant votis supplicum

et vitae poscant praemium.


Sit, Christe, tibi gloria

cum Patre et Sancto Spiritu,

quorum luce mirifica

sancti congaudent perpetim. Amen.

English

Personal tools
Namespaces
Variants
Actions
Navigation
Toolbox