Rerum Deus fons

From Liber Hymnarius

Revision as of 20:19, 29 October 2011 by Cory (Talk | contribs)
Jump to: navigation, search

Rerum, Deus, fons omnium

Download H.I, p. 208

Latinam

Rerum, Deus, fons omnium, qui, rebus actis omnibus, totius orbis ambitum censu replesti munerum,

Ac, mole tanta condita, tandem quietem diceris sumpsisse, dans laboribus ut nos levemur gratius:

Concede nunc mortalibus deflere vitae crimina, instare iam virtutibus et munerari prosperis,

Ut cum tremendi iudicis horror supremus coeperit, laetemur omnes invicem pacis repleti munere.

Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, cum Spiritu Paraclito regnans per omne saeculum. Amen.

English
























Personal tools
Namespaces
Variants
Actions
Navigation
Toolbox