Rerum Deus fons

From Liber Hymnarius

Revision as of 20:20, 29 October 2011 by Cory (Talk | contribs)
Jump to: navigation, search

Rerum, Deus, fons omnium

Download H.I, p. 208

Latinam

Rerum, Deus, fons omnium,

qui, rebus actis omnibus,

totius orbis ambitum

censu replesti munerum,


Ac, mole tanta condita,

tandem quietem diceris

sumpsisse, dans laboribus

ut nos levemur gratius:


Concede nunc mortalibus

deflere vitae crimina,

instare iam virtutibus

et munerari prosperis,


Ut cum tremendi iudicis

horror supremus coeperit,

laetemur omnes invicem

pacis repleti munere.


Praesta, Pater piissime,

Patrique compar Unice,

cum Spiritu Paraclito

regnans per omne saeculum. Amen.


English

























Personal tools
Namespaces
Variants
Actions
Navigation
Toolbox