Urbs Ierusalem

From Liber Hymnarius
Jump to: navigation, search

Urbs Ierusalem beata (saec VIII - IX)

Meter: 8.7.8.7.8.7

Melody: e ed f dc d f fd e

Latinam

Urbs Ierúsalem beáta,

dicta pacis vísio,

quae constrúitur in caelis

vivis ex lapídibus,

angelísque coronáta

sicut sponsa cómite,


Nova véniens e caelo,

nuptiáli thálamo

praeparáta, ut intácta

copulétur Dómino.

Platéae et muri eius

ex auro puríssimo.


Portae nitent margarítis

ádytis paténtibus,

et virtúte meritórum

illuc introdúcitur

omnis qui ob Christi nomen

hic in mundo prémitur.


Tunsiónibus, pressúris

expolíti lápides

suis coaptántur locis

per manum artíficis;

disponúntur permansúri

sacris aedifíciis.


Glória et honor Deo

usquequáqu(e) altíssimo,

una Patri Filióque

atque Sancto Flámini,

quibus laudes et potéstas

per aetérna sǽcula. Amen.

English