Spes, Christe

From Liber Hymnarius
Revision as of 18:14, 4 July 2023 by Lukemohan (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Spes, Christe, nostrae veniae (novus)

Meter: 8.8.8.8

Melody: c d ef e dc d e d

Latinam

Spes, Christe, nostrae véniae,

tu vita, resurréctio;

ad te sunt cord(a) et óculi

cum mortis dolor íngruit.


Tu quoque mortis tǽdia

passus dirósque stímulos,

Patr(i), inclináto cápite,

mitis dedísti spíritum.


Vere nostros excípiens

languóres, pastor míserens,

tecum donásti cómpati

Patrísqu(e) in sinu cómmori.


Apértis pendens bráchiis,

in cor transfíxum pértrahis

quos moritúros ággravat

morbus vel maeror ánxius.


Qui portis fractis ínferi

victor pandísti cǽlicas,

nos nunc doléntes érige,

post óbitum vivífica.


(Pro uno defuncto)

Sed et qui frater córpore

nunc dormit pacis réquie,

iam te beánte vígilet

tibíque laudes réferat. Amen.

(Pro una defuncta)

Sed et quae soror córpore

nunc dormit pacis réquie,

iam te beánte vígilet

tibíque laudes réferat. Amen.

(Pro pluribus)

Sed et qui fratres córpore

nunc somno pacis dórmiunt,

iam te beánte vígilent

tibíque laudes réferant. Amen.

English