Christum Dominum pro nobis tentatum et passum, venite
Christum Dominum pro nobis tentatum et passum, venite, adoremus.
- File:52 Christum Dominum.mp3 A.IV*, p. 52
Latinam Antiphon: Christum Dóminum pro nobis tentátum et passum veníte, adorémus. Veníte, exsultémus Dómino; iubilémus Deo salutári nostro. Præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei. Antiphon Quóniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos. Quóniam non repéllet Dóminus plebem suam, quia in manu eius sunt omnes fines terrae, et altitúdines móntium ipse cónspicit. Antiphon Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius. Veníte, adorémus et procidámus ante Deum plorémus coram Dómino qui fecit nos, quia ipse est Dóminus Deus noster, nos autem pópulus eius et oves páscuae eius. Antiphon Hódie, si vocem eius audiéritis: <<Nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt et vidérunt opera mea. Antiphon Quadraginta annis próximus fui generatióni huic et dixi: Semper hi errant corde. Ipsi vero non cognovérunt vias meas, quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.>> Antiphon Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculorum. Amen Antiphon |
English
|