Fontem sapientiae Dominum, venite

From Liber Hymnarius
Jump to: navigation, search

Fontem sapientiae Dominum

Liber Hymnarius, p. 301, 138

Latinam

Antiphon: Fontem sapientiae Dominum,

venite, adoremus.


Veníte, exsultémus Dómino;

iubilémus Deo salutári nostro.

Præoccupémus fáciem eius

in confessióne,

et in psalmis iubilémus ei.


Antiphon


Quóniam Deus magnus Dominus

et rex magnus super omnes deos.

Quóniam non repéllet Dóminus plebem suam,

quia in manu eius sunt omnes fines terrae,

et altitúdines móntium ipse cónspicit.


Antiphon


Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud,

et áridam fundavérunt manus eius.

Veníte, adorémus et procidámus ante Deum

plorémus coram Dómino qui fecit nos,

quia ipse est Dóminus Deus noster,

nos autem pópulus eius

et oves páscuae eius.


Antiphon


Hódie, si vocem eius audiéritis:

<<Nolíte obduráre corda vestra,

sicut in exacerbatióne secúndum diem

tentatiónis in desérto,

ubi tentavérunt me patres vestri:

probavérunt et vidérunt

opera mea.


Antiphon


Quadraginta annis próximus fui

generatióni huic

et dixi: Semper hi errant corde.

Ipsi vero non cognovérunt vias meas,

quibus iurávi in ira mea:

Si introíbunt in réquiem meam.>>


Antiphon


Glória Patri, et Fílio,

et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,

et in sǽcula sæculorum. Amen


Antiphon

English

Come let us adore the Lord,

the fount of wisdom.