Iam, bone pastor

From Liber Hymnarius
Revision as of 00:36, 18 November 2023 by Lukemohan (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Iam, bone pastor, Petre, clemens accipe (saec. VIII - IX)

Meter: 12.12.12.12

Melody: efe dc dfd e e

Latinam

Iam, bone pastor, Petre, clemens accipe

vota precantum et peccati vincula

resolve, tibi potestate tradita,

qua cunctis caelum verbo claudis, aperis.


Doctor egregie, Paule, mores instrue

et mente polum nos transferre satage,

donec perfectum largiatur plenius,

evacuato quod ex parte gerimus.


Sit Trinitati sempiterna gloria,

honor, potestas atque iubilatio,

in unitate, c(u)i manet imperium

ex tunc et modo per aeterna saecula. Amen.

English