Agnoscat omne

From Liber Hymnarius
Revision as of 23:55, 24 March 2025 by Lukemohan (talk | contribs) (Created page with "Agnoscat omne sǽculum Meter: 8.8.8.8 Melody: H.I, p. ??? {| class="wikitable" || '''Latinam''' Agnoscat omne saeculum venisse vitae praemium po...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to: navigation, search

Agnoscat omne sǽculum

Meter: 8.8.8.8

Melody:

H.I, p. ???

Latinam

Agnoscat omne saeculum

venisse vitae praemium

post hostis asperi iugum

apparuit redemptio


Isaias quae praecinit

completa sunt in Virgine;

annuntiavit Angelus,

Sanctus replevit Spiritus.


Maria ventre concipit

verbi fidelis semine;

quem totus orbis non capit,

portant puellae viscera.


Adam vetus quod polluit,

Adam novus hoc abluit;

tumens quod ille deicit,

humillimus hic erigit.


Christo sit omnis gloria,

Dei Parentis Filio.

quem Virgo felix concipit

Sancti sub umbra Spiritus. Amen.

English