Agnoscat omne

From Liber Hymnarius
Jump to: navigation, search

Agnoscat omne sǽculum

Meter: 8.8.8.8

Melody:

H.I, p. ???

Latinam

Agnoscat omne saeculum

venisse vitae praemium

post hostis asperi iugum

apparuit redemptio


Isaias quae praecinit

completa sunt in Virgine;

annuntiavit Angelus,

Sanctus replevit Spiritus.


Maria ventre concipit

verbi fidelis semine;

quem totus orbis non capit,

portant puellae viscera.


Adam vetus quod polluit,

Adam novus hoc abluit;

tumens quod ille deicit,

humillimus hic erigit.


Christo sit omnis gloria,

Dei Parentis Filio.

quem Virgo felix concipit

Sancti sub umbra Spiritus. Amen.

English