Laude te cives

From Liber Hymnarius
Jump to: navigation, search

Laude te cives superi coronant (novus)

Meter: 11.11.11.5

Melody: a g a gf dc g g f g a a

Latinam

Laude te cives súperi corónant,

magne Ioánnes, sociúsque noster

iúngitur cantus, generóse praesul,

celse magíster.


Aureo profers veheménter ore

verba quae dives facilísqu(e) amóris

vena progígnit, fériunt vel acri

vúlnere noxas.


Ipse virtútum spéculum nitéscis

ac tuae plebi méritis corúscas,

ómnibus, Pauli velut aemulátor,

ómnia factus.


Nemo te frangit, nihil imperántum

te domant irae, rutilǽqu(e) honórem

óbtines palmae venerándus exsul,

péctore martyr.


Nunc tuis valde précibus iuvémur,

ut Dei sedem céleres petámus,

dúlcibus tecum sonitúr(i) amóris

vócibus hymnos. Amen.

English