Sanctorum meritis

From Liber Hymnarius
Jump to: navigation, search

Sanctorum meritis inclita gaudia (Rabanus Maurus)

Meter: 12.12.12.8

Melody: ga a ba g a C

Melody: d e f g a a


Latinam

Sanctórum méritis ínclita gáudia

pangámus, sócii, géstaque fórtia;

nam gliscit ánimus prómere cántibus

victórum genus óptimum.


Hi (Hae) sunt quos (quas) rétinens mundus inhórruit,

ipsum nam stérili flore peráridum

sprevére pénitus teque secúti sunt,

rex, Christe, bone cǽlitum.


Hi (Hae) pro te fúrias sǽvaque sústinent;

non murmur résonat, non querimónia,

sed corde tácito mens bene cónsica

consérvat patiéntiam.


Quae vox, quae póterit lingua retéxere

quae tu martýribus múnera prǽparas?

Rubri nam flúido sánguine láureis

ditántur bene fúlgidis.


Te, trina Déitas unáque, póscimus,

ut culpas ábluas, nóxia súbtrahas,

des pacem fámulis, nos quoque glóriam

per cuncta tibi sǽcula. Amen.

English